monumenta.ch > Plinius > sectio 136

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 136
{XXXVII} axungiam Graeci etiam appellavere iam in voluminibus suis. neque est occulta virium causa, quoniam id animal herbarum radicibus vescitur; itaque etiam fimo innumeri usus. quam ob rem non de alia loquemur [sue]. multo efficacior e femina et quae non pepererit, multo vero praestantior in apris esse dicitur usus axungiae ad emollienda, excalfacienda, discutienda purgandaque.